monumenta.ch > Hieronymus > ad Corinthios I, 15 > Iob, 2 > Michaea, 5 > sectio 10 > 1 > Ioannes, 5 > Lucas, 8 > Psalmi, 44 > Psalmi, 138 > 37 > > Psalmi, 41 > ad Corinthios II, 4 > sectio > sectio 32 > 24 > Numeri, 13 > Matthaeus, 5 > Psalmi, 29 > Psalmi, 138 > Iudices, 4 > Sapientia, 9 > Actus, 21 > Lucas, 24 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 108, 16
Solent pleraeque matronarum buccinatoribus suis dona conferre, et in paucos largitate profusa, manum a caeteris retrahere: quo illa omnino carebat vitio; ita enim singulis suam pecuniam dividebat, ut singulis necessarium erat, non ad luxuriam, sed ad necessitatem. Nemo ab ea pauperum vacuus reversus est. Quod obtinebat, non divitiarum. magnitudine, sed prudentia dispensandi: illud semper replicans, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur . Et: Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum . Et: Facite vobis amicos de iniquo mamona, qui vos recipiant in aeterna tabernacula . Et: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis . Et verba Danielis, regem Nabuchodonosor monentis , ut eleemosynis redimeret peccata sua . Nolebat in his lapidibus pecuniam effundere, qui cum terra et saeculo transituri sunt, sed in vivis lapidibus, qui volvuntur super terram , de quibus in Apocalypsi Ioannis , civitas magni regis exstruitur: quos in saphirum et smaragdum et iaspidem, et caeteras gemmas esse vertendos, Scriptura commemorat.